라틴어 문장 검색

conciliata primo, dein conventa, dein pacta, dein sponsa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7224)
nam Turnus ideo cum mora armatur et intecto capite circa arcem incedens admonet singulos, ut et a Lavinia possit videri, et ut sit maior causa dimicandi, dum sponsae placere contendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4862)
prima enim eius pars conquestionem solam habet amatoris decepti, quem nu- bendo alteri antiqua sponsa fefellit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 13)
sane Varro in aetiis dicit sponsas ideo faces prae- ire, quod antea non nisi per noctem nubentes ducebantur a sponsis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 295)
De Antonio vero, quamquam saepe ex humanissimo homine patruo nostro acceperamus, quem ad modum ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus dedisset, tamen ipse adulescentulus, quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo saepe quaesivi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 3:1)
nemo umquam mihi, Scipio,persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos avos Paulum et Africanum, aut Africani patrem aut patruum, aut multos praestantis viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad ipsos pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:1)
quod scribis libente te repulsam tulisse eum qui cum sororis tuae fili patruo certarit, magni amoris signum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 19 6:2)
numquid moleste fers de illo qui se solet anteferre patruo sororis tuae fili?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 8 6:2)
quoquo modo vero se res habebit, nihil adsignabis nec patruo nec patri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 12:8)
sed si me non offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in ea quantum poteris mitigato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 9 6:6)
qua re sine, quaeso, sibi quemque scribere, suam quoique sponsam, mihi meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 6:13)
quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici filia, Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum, amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 3:3)
"o si ebulliat patruus, praeclarum funus!"
(페르시우스, 풍자, satire 27)
equidem malo materno, quamquam illi paternus etiam clarus spectatusque contigerit, pater quoque et patruus illustri laude conspicui.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 1:2)
Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION