라틴어 문장 검색

Mellitos oculos tuos, Iuventi, siquis me sinat usque basiare, usque ad milia basiem trecenta, nec unquam videar satur futurus, non si densior aridis aristis sit nostrae seges osculationis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 481)
cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 269:3)
Cave igitur, Gualteri, amoris exercere mandata et continua vigilatione labora ut, quum venerit sponsus, inveniat te vigilantem, nec de corporis iuventute confisum mundana delectatio te faciat in peccati dormitione iacere ac de sponsi tarditate securum, quia eiusdem sponsi voce testante nescimus diem neque horam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 50:3)
Sumas ergo, Gualteri, salubrem tibi a nobis propinatam doctrinam et mundi penitus vanitates omittas, ut quum venerit sponsus nuptias celebrare maiores et clamor surrexerit in nocte, sis praeparatus cum lampadibus occurrere sibi ornatis secumque ad nuptias introire divinas, nec te oporteat tempore opportunitatis instantis tuae lampadis serotina ornamenta disquirere et ad sponsi domum ianua clausa venire ac verecundam vocem audire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION