라틴어 문장 검색

Rempublicam Gallicam ordinavit et stabilivit iste vir inclytus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.163)
Hominum omnium, quos terra Columbi unquam aspexit, aut fortasse unquam aspiciet, proculdubio aptissimus fuit, qui exercitibus Americanis praeesset, eosque ad victoriam duceret, et libertatem Americanam stabiliret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.205)
Rempublicam Washingtonius ordinavit et stabilivit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.222)
turpis enim ferme contemptus et acris egestas semota ab dulci vita stabilique videtur et quasi iam leti portas cunctarier ante;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:6)
at contra quae cumque magis cum pondere magno asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:9)
at claros homines voluerunt se atque potentes, ut fundamento stabili fortuna maneret et placidam possent opulenti degere vitam, ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem certantes iter infestum fecere viai, et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:8)
Nec mirum, si gemini effectus variis nominibus celebrantur, cum alios quoque deos ex contrario in eadem re duplici censeri et potestate accipiamus et nomine, ut Neptunum quem alias Ἐνοσίχθονα, id est terram moventem, alias ἀσφαλίωνα, id est stabilientem, vocant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 22:1)
Quarum quae forma pulcherrima, Deiopeia, Connubio iungam stabili propriamque dicabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 3:2)
Spes victis telluris abit, placuitque profundo Fortunam tentare mari Non robore picto Ornatas decuit fulgens tutela carinas, Sed rudis, et qualis procumbit montibus arbor, Conseritur stabilis navalibus area bellis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:1)
At Romana ratis stabilem praebere carinam Certior, et terrae similem bellantibus usum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:22)
Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est, Quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta Despiceret, staretque super titubantia fultus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:7)
Sed quia mobilibus facilis turbatur arenis, Nusquam luctando stabilis manet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:35)
convbio ivngam stabili propriamque dicabo multa in unum contulit versum quae Iuno promittit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7311)
dicendo enim 'conubio' ostendit legitimam, dicendo 'stabili' longam promittit concordiam, id est quae divortio careat, dicendo 'propriam' adulterii removet suspitionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7312)
nam cum cetera elementa mobilia sint, sola terra stabilis est, unde et bruta dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2249)

SEARCH

MENU NAVIGATION