라틴어 문장 검색

"cum ordo temporum ac frugum stabili varietate distinguitur, nonne auctorem suum parentemque testatur ver aeque cum suis floribus et aestas cum suis messibus et autumni maturitas grata et hiberna olivitas necessaria?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:15)
quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit everti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:7)
haec enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:4)
amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:4)
sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi, cuius generis est magna penuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:4)
qui igitur utraque in re gravem constantem stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:8)
firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius quam in amicitia quaerimus fides est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:1)
nihil est enim stabile, quod infidum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:2)
neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:5)
aliter amicitiae stabiles permanere non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:5)
in talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri serviunt imperabunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:3)
in ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:2)
Itaque illa, quae propria est huius disciplinae, philosophorum de se ipsorum opinio firma in hoc viro ec stabilis inventa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:5)
Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo brevi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 72:1)
tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum dirigentur, numquam ullius oratione victi sententia desistemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION