라틴어 문장 검색

STATUA Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 2:1)
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 3:1)
Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque, eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 5:1)
ea corona insigne valli habet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 18:2)
statua grandi capite erat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 7:2)
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 12:2)
Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in vendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex vendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent quodnam esset mancipiorum genus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 3:1)
Ex eo tempore collegium mansit fratrum Arvalium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:4)
QUANDO ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 2:1)
Statuam Corvino isti divus Augustus in foro suo statuendam curavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 11:1)
In eius statuae capite corvi simulacrum est, rei pugnaeque diximus monimentum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 11:2)
EURIPIDIS versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 2:1)
si vero frigidi et leves et futtiles sensus in verba apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis quam cum homines insigni deformitate ac facie deridicula imitantur histriones et gestiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 11:3)
Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 12:1)
Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes, candidi et nigri;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION