라틴어 문장 검색

Haec sunt demum illa quae inter reges magnos pro certissimis amoris pignoribus et tesseris merito censeri possunt, communicatio scilicet et participatio mutua negotiorum status, praetermissis honoris caeremoniis curiosis quae affectui alicui insigni postponi debent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:3)
Atque affectus idem rationibus status armatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:11)
Quod regi bono perinde est ac ipsa necessitas, aut periculum status sui.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:2)
Verum (domini mei legati) has duas actiones in hoc statu res noster reliquit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 25:4)
Alexander enim se in arctum compulsum esse et quasi obsessum sentiens a foedere quodam et societate inter praecipuos Italiae status inita, ut nullus ei aditus ad familiam suam evehendam (cuius rei cupiditate immani flagrabat) pateret, aquas in Italia turbare expetebat, ut in turbido felicius piscaretur, rete scilicet iaciens, non ex Petri, sed ex Borgiae navi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:10)
Itaque legati Angliae, quo in statu res essent satis perspicientes, domum redierunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:15)
Sub hoc neutralitatis et tractatus praetextu ad Brugas profectus est, a magistratibus Brugarum petens ut in urbem ei pacifice ingredi liceret cum comitatu tali armatorum qualis dignitati suae conveniret, quos eo plures secum adducere par est ob securitatem suam in loco ubi omnia armis strepebant, simul etiam eis intimans se multa habere magni prorsus momenti quae cum illis communicaret in commodum ipsorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:4)
Omnia enim in statu relinquebantur in quo tunc fuerunt, nisi quod regi Henrico persolvi deberent a rege Gallo septingenta quadraginta quinque millia ducatorum prae manibus, pro impensis in ea expeditione factis et viginti quinque millia coronatorum annuatim pro impensis circa res Britannicas erogatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:9)
Aulici etiam (licet apud Gallos ludos facere in proclivi non sit) ad regis nutum se componebant, satis gnari rationes status ab ea parte stare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:7)
si enim rex a metu quoad statum proprius plane immunis fuisset, verisimile est regem Stanleio vitae gratiam fuisse facturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:18)
24. Aestate sequente rex ut matrem suam consolaretur, quam semper unice dilexit et reveritus est, atque ut fidem apud omnes faceret severitatem contra Stanleium (quam imposuit ei necessitas et ratio status) nihil prorsus amori suo erga Thomam fratrem eius detraxisse, profectus est ad Lathamam, ut cum matre et comite hilares aliquos ageret dies, ibique moram nonnullam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 24:1)
Ista constitutio in hoc fundabatur, quod rationibus status magnopere conveniret ut subditi de iure regni mimime inquirerent, atque rursus conscientiae leges hoc postularent ut (quicunque belli exitus foret) subditi obedientiae suae poenas non darent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:4)
Verum Richardus dux Glocestriae patruus eorum crudelis, primo per ambitionem regnum, deinde nepotum sanguinem ad status sui securitatem sitiens, cuidam scelerato et sibi (ut putabat) fido mandavit ut utrunque iugularet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:7)
20. "Richardus enim patruus noster impius, etsi regnandi cupiditas eum occoacaverit, tamen in alis rebus et actis suis (ut verus Plantagenista) generosi animi fuit, et honoroem gentis Anglicae adamavit, atque procerum et populi sui solatia et commoda procuravit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:1)
Adeo ut, aliquo consilio status eius rationem habere consentaneum non putaverit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION