라틴어 문장 검색

Intumuit numero stolidarum turba sororum, perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes huc venit et tali committit proelia voce:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:5)
Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae in sua fata ruit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:13)
nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium villisque albentibus implet instabilesque imas facit et dat posse moveri, cetera sunt hominis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 22:2)
Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:1)
Neve in me stolidae convicia fundere linguae admiremur eum, vobis quoque digna pudore obicit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 27:1)
melius Telamonius ibit eloquioque virum morbis iraque furentem molliet aut aliqua producet callidus arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:7)
Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide stabit et auxilium promittet Achaia Troiae, quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:8)
Risit et o vatum stolidissime, falleris, inquit, altera iam rapuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 72:2)
sive per ingenuas aliquis caput extulit artes - quaelibet eloquio fit bona causa tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 920)
frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, fortia verbosi natus ad arma fori, at mihi iam puero caelestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 109)
barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli, et rident stolidi verba Latina Getae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1018)
quamvis Saturnis Iunonibus et Cythereis, portentisque aliis fumantes consecret aras, attamen in caelum quotiens suspexit, in uno constituit ius omne deo, cui serviat ingens virtutum ratio variis instructa ministris, quae gens tam stolida est animis, tam barbara linguis, quaeve superstitio tam sordida, quae caniformem latrantemque throno caeli praeponat Anubem?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 369)
si gens surda negat sibi tot praeconia de te, tam multas rerum voces elementaque tantae nuntia laetitiae stolidas intrare per aures, audiat insanum bacchantis energima monstri, quod rabidus clamat capta inter viscera daemon, et credat miseranda suis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3126)
seps insueta subit serpere flexibus et vibrare sagax eloquii caput:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권17)
"ergo cave, egregium caput orbis, inania post haec prodigia et larvas stolido 1 tibi fingere cultu, atque experta Dei virtutem spernere veri."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권152)

SEARCH

MENU NAVIGATION