라틴어 문장 검색

Caesis post dubium certamen Licinianis viginti peditum milibus et equitum ferratorum parte, Licinius cum magna parte equitatus noctis auxilio pervolavit ad Sirmium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 4:4)
qui auditu Francorum devastatione et eius adventnm quod in Foroiuli properarent, congregatisque ut poterant, obviam eorum ad ponte qui dicitur Liquentia exierunt, et ibidem magna strages de Francis fecerunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 62)
Cumque nulla parte locum dantes, iungentes se ubi nuncupatur Funtanense, acies hinc et inde ex utraque partis constructe, facta est strages magna, maxime nobiles Aquitanorum.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 122)
Et exinde Franci comperti sunt, et iungentes hii ex una parte et illi ex altera, facta est strages magna Sarracinorum, qui fuga petiens;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1411)
Pippinus rex in Saxoniam ibat, et firmitates Saxonum per virtutem introivit in loco, qui dicitur Sitnia, et multae strages factae sunt in populo Saxonum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 758 19:2)
Hoc audiente domno Carolo rege, iterum super Saxones cum exercitu irruens et non minorem stragem ex eis fecit et praedam multam conquisivit super Westfalaos;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 60:3)
et ibi multos Brittones conquesierunt una cum castellis et firmitates eorum locis palustribus seu et in caesis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 786 93:3)
Caesa sunt ex eis in loco proelii quattuor milia, ceteri, qui fugerunt et evaserunt, quanquam multi et ex illis cecidissent, de pacis conditione tractaverunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:6)
Quibus resistentibus magna persecutores strage ceciderunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:4)
"Miseremini indigne caesorum iuvenum nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date."
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:4)
Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:4)
Tunc inter confertam trepidae multitudinis stragem e tribus iunior offenso lapide atque obtunsis digitis terrae prosternitur, saevisque illis ac ferocissimis canibus instruit nefariam dapem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:1)
super eos irruens ultione stragis.
(ARCHIPOETA, IX136)
Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:1)
Eodem anno Aelfred, Angulsaxonum rex, post incendia urbium stragesque populorum, Lundoniam civitatem honorifice restauravit et habitabilem fecit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 83 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION