라틴어 문장 검색

pavit Iuleos inviso sanguine manis Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit in luctum patriae civili strage parentans:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:43)
conubii necdum festivos regia cantus sopierat, cecinit fuso Gildone triumphos, et calidis thalami successit laurea sertis, sumeret ut pariter princeps nomenque mariti victorisque decus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:2)
vos Haemi gelidae valles, quas saepe cruentis stragibus aequavit Stilicho, vos Thracia testor flumina, quae largo mutastis sanguine fluctus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:69)
sed didicit non Aethiopum geminata venenis vulnera, non fusum crebris hastilibus imbrem, non equitum nimbos Latiis obsistere pilis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:182)
Mos erat in veterum castris, ut tempora quercu velaret, validis fuso qui viribus hoste casurum potuit morti subducere civem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:44)
relabentem secuta est aedificiorum et hominum strages.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장2)
Igitur Artabanus Arsacidarum e sanguine apud Dahas adultus excitur, primoque congressu fusus reparat viris regnoque potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장1)
contra miles, cui scutum pectori adpressum et insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora foderet viamque strage hostium aperiret, inprompto iam ob continua pericula, sive illum recens acceptum vulnus tardaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장2)
non alias maiore mole concursum neque ambiguo magis eventu, fusis utrimque dextris cornibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장6)
fusi Numidae, multosque post annos Furio nomini partum decus militiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장11)
luxusque mensae a fine Actiaci belli ad ea arma quis Servius Galba rerum adeptus est per annos centum pro- fusis sumptibus exerciti paulatim exolevere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장2)
ingentia illi bella, expugnationes urbium, fusos captosque reges, aut si quando ad interna praeverterent, discordias consulum adversum tribunos, agrarias frumentariasque leges, plebis et optimatium certamina libero egressu memorabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장3)
et illi quidem quos principium stragis in mortem adflixerat, ut tali sorte, cruciatum effugere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장6)
iacuit immensa strages, omnis sexus, omnis aetas, inlustres ignobiles, dispersi aut aggerati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장5)
nec enim restitere Armenii, fuso qui proelium ausus erat Demonacte praefecto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION