라틴어 문장 검색

satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem Stratum venisse, mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, adversus quos venerat, iunxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 245:1)
Cave modo, ne prius in via accumbas, quam illi, ubi lectus est stratus, concumbimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 421)
caespite Probus aut cespite aut 'caespite' pro campo, scilicet quod caespes gleba sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5663)
ingentem tollit de caespite silvam 'de caespite' non de terra, sed de radice.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2731)
Quod autem in medio caespitem videtis et supra caespitem favum, nihil sine ratione facio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:32)
Murus etenim de lapidibus, uallum uero, quo ad repellendam uim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra uelut murus exstruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua leuati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION