라틴어 문장 검색

strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 60장8)
Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장4)
Ac sane, quod difficillimum in primis est, et proelio strenuos erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerumque solet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장5)
At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subueniendum Adherbali et Hiempsalis mortem seuere vindicandam censebant, sed ex omnibus maxime Aemilius Scaurus, homo nobilis impiger factiosus, auidus potentiae honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장8)
Ceterum, quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum iniuriam minus tolerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장7)
Adherbal ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxili spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex iis, qui una Cirtam profugerant, duos maxime impigros delegit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장6)
iuxta boni malique, strenui et inbelles inulti obtruncari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장5)
Deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuos quam felix.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장85)
nam strenuis abunde dictum puto."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장94)
saepe antea a paucis strenuis aduersum multitudinem bene pugnatum;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장3)
Ecce vir fortis ac strenuus!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 19:1)
Non est vir fortis ac strenuus qui laborem fugit, nisi crescit illi animus ipsa rerum difficultate."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 7:7)
amicus noster Stoicus, homo egregius et, ut verbis illum, quibus laudari dignus est, laudem, vir fortis ac strenuus, videtur mihi optime illum cohortatus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:4)
Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua adtulisset " - , " Potes ergo," inquit, " imperator, adgnoscere illum hominem aut illam galeam ?
(세네카, 행복론, Liber V 141:3)
"armatas pilo petit impiger alas pugnando pugnam quaerens, pavidumque per agmen multorum interitu compensat quod latet unus."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 110)

SEARCH

MENU NAVIGATION