라틴어 문장 검색

negotium densi et rari, per quod corpora subeunt majores et minores dimensiones sive spatia, per frigidam distinctionem actus et potentiae transegerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:4)
et maneat tantum admiratio, illa nunc tandem alicui mortalium in mentem venire potuisse, aut cogitationem cujuspiam subiisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:4)
Verum ad hujus inductionis, sive demonstrationis, instructionem bonam et legitimam quamplurima adhibenda sunt, quae adhuc nullius mortalium cogitationem subiere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:7)
itaque quae adhuc facta non sunt, qualia nec naturae vicissitudines, neque experimentales industriae, neque casus ipse, in actum unquam perduxissent, neque cogitationem humanam subitura fuissent, detegere et producere potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:8)
quid impellat, quid impediat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 20:6)
At stellae fixae majores, quando sol eas subit aut iis approximatur, existimantur fervores solis augere et intendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:3)
quia scilicet flamma resilit motu perniciore, vento remittente, quam procedit, vento impellente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 169:2)
Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleverat cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:7)
At differentia schematismorum maxime radicalis et primaria sumitur ex copia vel paucitate materiae quae subit idem spatium sive dimensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:3)
ut fit in percussione corporum, ubi alterum non summovet alterum, nisi impellens impulsum tangat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:2)
unde fit quod nervi fidium, digito impulsi, duplicentur aut triplicentur quoad speciem, quia species nova recipitur, antequam prior demittatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:7)
Cujus causa pro certo illa est, quod motus dilatationis pulveris, qui impellit, multis partibus sit pernicior, quam motus gravitatis per quem fieri possit aliqua resistentia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:3)
Etenim in omni sive simplici protrusione sive volatu per aerem, non fit summotio aut latio localis, antequam partes corporis praeter-naturaliter patiantur et comprimantur ab impellente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:28)
Etenim impulsa campana, sonus ad bene magnum tempus continuari videtur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:24)
Verum nec difficultas sola laborque quem homines subeunt in veritate invenienda, nec quae ex ea inventa cogitationibus imponitur captivitas, mendaciis favorem conciliat, sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION