라틴어 문장 검색

Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장37)
Gravioribus vero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conveniet vel ex lolio vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장21)
noctu vero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장23)
quo fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장43)
ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et vinum, magisque in . . . primo fame utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장119)
Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa discernentem a salutaribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 35:3)
si mixtum uitium habet, occurrendum subinde uehementiori malo.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 56:3)
Contra soluit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 31:1)
eamque, ne quid oculis aliisue partibus noceat, defluentem subinde manibus [ad os] regerere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:5)
Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 2:5)
ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 5:2)
Quidam etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis uicibus, inplicant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 15:3)
pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 1:3)
CALFACIT uero ex qualibet farina cataplasma siue ex tritici siue farris siue hordei siue erui siue lolii siue milii uel panicii uel lenticulae uel fabae uel lupini uel lini uel feni Graeci, ubi ea deferuuit calidaque inposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 5:1)
quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini uel feni Graeci semine.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION