라틴어 문장 검색

saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 2:7)
Transibo in subsellia tua, complectar inuitum:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 2:3)
Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 33:1)
Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:3)
Feret iste aequo animo civile convicium et ingesta in contione curiave maledicta, cuius aures tracti subsellii stridor offendit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:1)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Nam Telesphorum Rhodium amicum suum undique decurtatum, cum aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum aliquod animal et invisitatum diu pavit, cum oris detruncati mutilatique deformitas humanam faciem perdidisset ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 107:1)
nec ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maximae in seducto actiones sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 37:2)
Publilius, tragicis comicisque vehementior ingeniis, quotiens mimicas ineptias et verba ad summam caveam spectantia reliquit, inter multa alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 104:2)
Nullum habet accusator nisi in subselliis meis testem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.15)
non isto potior fuisset, olim qui Pandioniam movebat arte orator caveam tumultuosus, seu luscum raperetur in Philippum, causam seu Ctesiphontis actitaret, vir semper popularitate crescens et iuste residens in arce fandi, qui fabro genitore procreatus oris maluit expolire limam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium36)
Ferreolus circumsistentibus latera collegis verecunde ac leviter in imo subselliorum capite consedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur, plus ob hoc postea laudatus honoratusque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:6)
sed et tu vigilantiae suae me, id est famae meae statum causamque commenda, vereor autem ne famem populi Romani theatralis caveae fragor insonet et infortunio meo publica deputetur esuries.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Campaniano suo salutem 2:1)
sic tamen quod, qui inter matronarum cathedras codices erant, stilus his religiosus inveniebatur, qui vero per subsellia patrumfamilias, hi coturno Latiaris eloquii nobilitabantur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 4:4)
dignus omnino, quem plausibilibus Roma foveret ulnis quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION