라틴어 문장 검색

Acta igitur tranquillius hieme, concordissimi principes, unus nuncupatione praelatus, alter honori specie tenus adiunctus, percursis Thraciis Naessum advenerunt, ubi in suburbano, quod appellatum Mediana, a civitate tertio lapide disparatur, quasi mox separandi, partiti sunt comites.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 1:1)
Fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis, egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca, properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso, imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo, frustra sequentem lusisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 2:1)
Ut quondam Pescennius Niger, ad subveniendum spei rerum extremae, a Romano populo saepe accitus, dum diu cunctatur in Syria, a Severo superatus in sinu Issico (qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit) fugatusque in suburbano quodam Antiochiae, gregarii manu militis interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 12:1)
marini fremitus velut gravati repulsam, versa vice consurgunt, perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter illisi, innumera quaedam in civitatibus, et ubi reperta sunt aedificia, complanarunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 17:2)
Damasus et Ursinus supra humanum modum ad rapiendam episcopi sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur, ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere sufficiens Viventius nec mollire, coactus vi magna, secessit in suburbanum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 12:1)
Postremo ob multa et metuenda, quae super eadem insula rumores assidui perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, asscitaque animosa legionum et cohortium pube, ire tendebat praeeunte fiducia speciosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 3:1)
Theodosius urbes Britanniae a barbaris vastatas restituit, castella reparat, et provinciam insulae recipit, quae Valentia est appellata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장1)
Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum, exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum imperante, veritique prope accedere, civitatem muris et populo validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, vehi non poterat, referti rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum caritatibus in agro inventum, ordinis sui primatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 4:1)
Tunc Mychon quidam nobilis oppidanus et potens, captus in suburbano lapsusque, antequam vinciretur, quia pedibus aeger evadere penitus vetabatur, in puteum aquis vacuum sese coniecit, unde costa diffracta levatus a barbaris, ductusque prope portas, coniugis miseratione redemptus est, et ad pinnas muri fune sublatus post biduum interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 14:1)
Et stagnantibus civitatis residuis membris, quae tenduntur in planitiem molliorem, montes soli et quicquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 18:1)
Cumque eum provinciae moderator, apparitoris qui portam tuebatur indicio percitus, festinato studio repperisset in suburbanis, ut remaneret enixius obsecrabat, et parum hoc impetrato, mortis aversus est metu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 6:1)
Obsessae Pamphyliae civitates, insulae populatae complures, inflammata Macedonia omnis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 16:2)
Quod civitatis magistratus ferens indigne (succensebat enim eisdem ob rem suam in suburbano vastatam) imam plebem omnem cum Fabricensibus, quorum illic ampla est , productam, in eorum armavit exitium, iussisque bellicum canere bucinis, ni abirent ocius (ut statutum est) pericula omnibus minabatur extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 2:2)
Proinde agmine quadrato incedens, prope suburbanum venit, ubi vallo sudibus fossaque firmato, Gratianum impatienter operiens, Richomerem comitem domesticorum suscepit, ab eodem imperatore praemissum cum litteris, ipsum quoque venturum mox indicantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 4:1)
Processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis immensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis, et incolentium plebem considerarent immensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disiectis bellorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam illata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium , quas Venetas appellabat antiquitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION