라틴어 문장 검색

fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur, cumque haec depellere nequeat etiam id quod maxime petebat, potens esse, desistat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:7)
Non omne namque mente depulit lumen
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 9:1)
Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:13)
quod nisi celeriter sociis foret subventum, praeter ipsam Africam terram nihil, ne tectum quidem quo se reciperent, ab illorum scelere insidiisque reliquum futurum.
(카이사르, 아프리카 전기 26:5)
Iam cum non amplius passus md inter hostium aciem suasque munitiones esse animadvertisset intellexissetque ad impediendos milites suos et ab opere depellendos hostem propius accedere et necesse haberet legiones a munitionibus deducere, imperat turmae Hispanorum ut ad proximum collem propere accurrerent praesidiumque inde deturbarent locumque caperent, eodemque iubet levis armaturae paucos consequi subsidio.
(카이사르, 아프리카 전기 39:2)
Subeunt in adventu nostri depellunturque telis.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:10)
quae quamque earum sequatur et cui subveniat constituit atque imperat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:5)
Iamque eos qui praesidio eum locum tenebant tormentis ex navibus sagittisque depulerat atque in oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram euerat — non enim pluris consistere angustiae loci patiebantur —;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:5)
Cornificio, si quod periculum provinciae inferretur, depelleret;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:8)
nec tamen umquam ab operibus depellitur Marcellus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 62:6)
Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum magno proposito praemio cum litteris mittit, qui petant atque orent, ut sibi subveniat:
(카이사르, 내란기, 1권 17:1)
quod suis non subvenissent, quod de colle non decederent, quod vix equitum incursus sustinerent collatisque in unum locum signis conferti neque ordines neque signa servarent.
(카이사르, 내란기, 1권 71:8)
Tali modo instructa classe omnium seniorum, matrum familiae, virginum precibus et fletu excitati, extremo tempore civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam ante dimicaverant, naves conscendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 4:3)
Uno loco Volcatius Tullus impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit;
(카이사르, 내란기, 3권 52:3)
Caesar a superioribus consiliis depulsus omnem sibi commutandam belli rationem existimavit.
(카이사르, 내란기, 3권 73:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION