라틴어 문장 검색

Sufficiunt plane ea quae dicta sunt, nec aliquid mihi suggeritur ultra quod quaeram.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:9)
Deus enim summe potens et summe bonus, sibi ipsi sufficiens bonum est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:3)
Nec tantum sibi sufficit ipse, sed et omnium rerum sufficientia ipse est, dans aliis esse, et aliis sentire, aliis insuper et sapere, ipse omnium existentium causa, omnium sentientium vita, omnium intellegentium sapientia.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:7)
Iam de electione si sufficiunt ista quae diximus, insinuate.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:19)
Quam multos ergo diligimus quibus minus cautum est, sic nostrum propalare animum, et effundere viscera, quorum vel aetas, vel sensus, sive discretio, ad talia sustinenda non sufficit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:19)
Mihi et huic Gratiano illa sufficit, quam tuus Augustinus describit, colloqui scilicet et conridere, et vicissim benevole obsequi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:1)
si quis indiget sapientia, postulet a Domino, qui dat omnibus affluenter, et non improperat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:11)
scientes quia numquam vere diligit amicum, cui amicus ipse non sufficit, nisi haec vilia et contemptibilia adiecerit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:3)
Sed sibi sufficiens in tanta pace quiescit Vt nec perflantis Boree suspiria crinem Sollicitare queant litisque creare tumultum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:3)
Sed postquam ualuit nulla racione stuporis Extirpare malum totamque reducere mentem, Vt Fronesi ferat auxilium totumque soporem Excuciens, reddat mentem cogatque reuerti, Sollicitat precibus propriam regina sororem, Que superum solio residens, celeste profundum Scrutatur solisque Dei penetralibus heret, Cui Racio nichil affirmat, cui sufficit ipsa Credulitas et sola Fides, Racione remota.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:5)
Ergo sufficiat Fides, disquirere cesset Hic Racio, sistatque Fides Racionis habenas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:33)
nostro non indiget actu Tam celebris factura Dei quam singula ditant Munera Nature, diuinaque uota beatam Efficiunt, nulloque caret uirtutis honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:5)
Ferro non indiget aurum, Non lumen tenebris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:10)
ejus opus sufficiens, meum deficiens;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:89)
nec talis nativitas tali indiget obstetrice;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:104)

SEARCH

MENU NAVIGATION