라틴어 문장 검색

meminit etiam vocem sibi praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 2:1)
familiarissimus tuus de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exsulares:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 3:2)
Similemne putas C. Laelii unum consulatum fuisse, et eum quidem cum repulsa (si, cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus [a bono consule] potius quam ille [a bono populo] repulsam fert) - sed tamen utrum malles te, si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut Cinnam quater?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:2)
Si corpus illud in centro locandum esset in quod corpora omnia maximè gravitant (uti vulgi est opinio) privilegium istud concedendum esset Soli.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 7:5)
Nec minor in campo furor est, emptique Quirites ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:19)
Sic candidatum me suffragio ornavit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:2)
meo suffragio pervenit ad ius tribunatus petendi, quem nisi obtinet in senatu, vereor ne decepisse Caesarem videar.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 2:2)
Excesseramus sane manifestis illis apertisque suffragiis licentiam contionum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 3:1)
Quae nunc immodico favore corrupta ad tacita suffragia quasi ad remedium decucurrerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 7:1)
Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 8:1)
Etenim cum sic te, sic Bassum diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia simus iuvaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem iuvenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime indulgeat et testimonio plurimum credat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 13:1)
Scripseram tibi verendum esse, ne ex tacitis suffragiis vitium aliquod exsisteret.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 1:1)
Quibus ex causis exigo ut venias, et suffragio meo tuum iungas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 8:1)
Latum clavum in domo mea induerat, suffragio meo adiutus in petendis honoribus fuerat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 2:1)
redit animo ille latus clavus in penatibus meis sumptus, redeunt illa prima illa postrema suffragia mea, illi sermones illae consultationes.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION