라틴어 문장 검색

Claudio principe Narcissi gratia legatus legionis in Germaniam missus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 1:1)
quin et e sex consulatibus non nisi unum ordinarium gessit eumque cedente ac suffragante fratre.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 1:3)
nec, se inertiae ignaviaeque ab nonnullis insimulari, imperiumque sibi a Congressu creditum prolatare, et in longum, sui commodi gratia, bellum trahere se velle, a quihusdam dici, nesciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.80)
Multi jam militia functi, colonique, honoris gratia, ei obviam procedebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.63)
Praesidis gratia apud cives aliquantulum, eo foedere, fuit imminuta;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.51)
Verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellcctilem, cum his partibus dominus pars eius fieri non dignatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:9)
Venio ad viduam de evangelio, viduam pauperculam, omni Isracelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinae satis tribus Patris et Filii confessionem Spiritus Sancti gratia temperavit et duo minuta misit in gazophylacium quidquid habere poterat in substantia sua universasque divitias in utroque fidei suae obtulit testamento.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:10)
Annos ergo coeuntium mitti in digitos exemplo Platonis nobis suffragante non convenit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 6:2)
Et heus tu hisne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in verborum comitiis ius suffragandi, et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 10:1)
quos ferunt seorsum quemque ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conventu hominum dissertavisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 15:2)
et ex praecepto Patrum L. Aquinium haruspicem in senatum venire iussum religionum requirendarum gratia dixisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 22:2)
Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam adversus Gallos pugnaturum rem divinam dimicandi gratia fecisse postridie Idus Quintiles, item apud Cremeram multisque aliis temporibus et locis post sacrificium die postero celebratum male cessisse conflictum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 23:1)
Cavetur enim in iure pontificio ut, quoniam oves duabus ex causis lavari solent, aut ut curetur scabies aut ut lana purgetur, festis diebus purgandae lanae gratia oves lavare non liceat, liceat autem, si curatione scabies abluenda sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 11:2)
nam dixit 'quot', cum non praemiserit 'tot'. et ita vel augendi gratia, vel perturbatus dicit, tantos esse Graecos, quanti olim venerint, quasi nemo perierit decennali bello.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3312)
atlantis Aetheris et Diei filius, cui poenae gratia caelum inpositum dicitur, quod, ut quidam volunt, cum Titanibus steterit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2471)

SEARCH

MENU NAVIGATION