라틴어 문장 검색

Fuit et aliud scelus detestabile in hac congregatione pedestris populi stulti et vesanae levitatis, quod Domino odibile et omnibus fidelibus, incredibile non dubitatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:1)
Post has a comitatu Petri nobis tam innumerabiles, sed injuste illatas injurias, subsequens exercitus Godescalci, et nunc recenter attritus, quem in fugam conversum obviam habuistis, castellum ac munitionem regni nostri Meseburg obsederunt, in superbia et impotentia virtutis suae ad nos intrare volentes, [0412A] ut nos punirent et exterminarent, de quibus Deo auxiliante vix defensi sumus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:4)
ut vel sic saltem imperatoris suorumque superbia humiliari videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:2)
Qui si a nobis, Deo opitulante, victi fuerint, superbia vestra et jactantia poenas non evadet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:9)
Turcorum superbiam, quae in hac dominabatur, crudeli strage [0446C] attrivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:4)
Rex Corrozan, his Turcorum discissionibus visis, in [0480B] superbia magna sic respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:6)
Corbahan vero familiaris, et primus in aula regis et secundus a rege in regno Corrozan, vir contumax et plenus superba feritate, virtutes Christianorum parvipendens, in haec verba spiritu superbiae erupit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 10:1)
Solymanus, qui erat vir mirae et magnae industriae, audita illius superbia, et verborum jactantia, aequo animo haec illi respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:1)
- Corbahan in superbia magna minatur se in brevi Christianam fortitudinem experturum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 13:2)
alii pro levitate animi hanc Francigenas primores plurimumque vulgus insistere, et ob hoc in regno Hungariae et aliis regnis tot peregrinis occurrisse impedimenta;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:8)
«Non levitate aut gratis hujus viae credatis fuisse exordium, [0502A] sed a Deo, cui nihil impossibile est, dispositum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:12)
sed nemine sociorum ad auxilium sequi praesumente, duo atrocissimi equites ex globo in faciem peregrini equos laxis frenis rejiciunt, et in fugam reditum veloci [0504D] equorum urgent levitate, remensis eadem via ad socios novalibus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:5)
» Corbahan, his auditis, Petro in superbia [0506B] magna respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:6)
Petrus circumfusus fidelium turbis, Corbahan bellum desiderare indicat, nihilque nisi in superbia magna et fiducia multitudinis suae locutum fuisse asserit, et caetera minarum, quae audierat, referre incipit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:3)
Comperimus enim quomodo vir et princeps potens es viribus, et quod auxilium ferre vales tibi confoederatis, et nulla levitate a fidei tuae vinculo poteris resolvi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION