라틴어 문장 검색

Igitur Huni pervasis Halanorum regionibus, quos Greuthungis confines Tanaitas consuetudo cognominavit, interfectisque multis et spoliatis, reliquos sibi concordandi fide pacta iunxerunt, eisque adhibitis confidentius Ermenrichi late patentes et uberes pagos repentino impetu perruperunt, bellicosissimi regis, et per multa variaque fortiter facta, vicinis nationibus formidati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 1:1)
Efferatique acrius barbari, cum necessitudines hostiliter rapi sentirent, spoliarunt interfectam militum magnam manum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 5:2)
Quo malo praeter spem Gothi perculsi, et concito quam considerato civium assultu perterriti, steterunt immobiles, laceratique ad ultimum detestatione atque conviciis, et temptati missilium iactibus raris, ad defectionem erupere confessam, et caesis plurimis, quos impetus deceperat petulantior, aversisque residuis, et telorum varietate confixis, habitu iam Romano cadaveribus spoliatis armati, viso propius Fritigerno, iunxerunt semet ut morigeri socii, urbemque clausam obsidionalibus aerumnis urgebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 3:1)
Hostium enim paucis spoliandi gratia mortuos per ea loca diu versatis, nullus fugatorum vel accolarum illuc adire est ausus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 12:2)
Deinde cum variasset inter supplicantia et superba mandata, iram Constantini merito excitavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 10:1)
Sed et Heiricus dux Foroiulensis missis hominibus suis cum Wonomyro Sclavo in Pannonias hringum gentis Avarorum longis retro temporibus quietum, civili bello fatigatis inter se principibus, spoliavit, - chagan sive iuguro intestina clade addictis et a suis occisis - thesaurum priscorum regum multa seculorum prolixitate collectum domno regi Carolo ad Aquis palatium misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:4)
Absoluto atque dimisso Arsafio spathario - hoc erat nomen legato Nicifori imperatoris - eiusdem pacis confirmandae gratia legati Constantinopolim ab imperatore mittuntur, Haido episcopus Baslensis et Hug comes Toronicus et Aio Langobardus de Foro Iuli et cum eis Leo quidam spatharius, natione Siculus, et Willeri dux Veneticorum, quorum alter ante annos X Romae ad imperatorem, cum ibi esset, de Sicilia profugit et redire volens patriam remittitur, alter propter perfidiam honore spoliatus Constantinopolim ad dominum suum duci iubetur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 207:2)
Et facta pactione spoliantur aecclesiae, et omne regnum ad hoc tributum dat, ut ab hac liberarentur clade.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:2)
Spoliantur aecclesiae et aecclesiastica mancipia;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:3)
At contra Saxones agiles ex altera ripa fluminis agiliter agebant, ita ut quendam ex eorum regibus nomine Calbi, qui superba temeritate litus eorum aggredi temptabat, occiderunt et in ipsum flumen fugientem demerserunt omnesque pene sequaces illius.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:12)
Dum legit arua lupus, reperit caput arte superbum.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et capite 37:1)
At vero (quod nefas dicere, ne quid sit ullum huius rei tam dirum exemplum) si cuiuslibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaveris et faciem nativa specie nudaveris, licet illa caelo deiecta, mari edita, fluctibus educata - licet, inquam, Venus!
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:5)
"Sic in modum superbi iuvenis Adonei vel musae vatis Pimpleidos laceratus atque discerptus domo proturbor."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:49)
"Recordare enim quam superbe, quam arroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione immodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum, deque tantis divitiis exigua nobis invita proiecerit, confestimque praesentia nostra gravata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit."
(아풀레이우스, 변신, 5권79)
"Tunc se protinus ad Iovis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuri, dei vocalis, operae necessariam usuram postulat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION