라틴어 문장 검색

cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque inutili habeatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 333:1)
si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos venissem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 127:1)
"si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes aut tu collegae tui esses similis, supervacanea esset oratio mea;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 469:1)
ex iis Menippus ignorare se dixit quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendamque societatem venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 642:2)
deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque pater Hamilcar inquit antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit numquam amicum fore populi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 209:1)
iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 565:1)
quidam ludere eum simpliciter, quidam haud dubie insanire aiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 228:2)
itaque apparuisset neque accusatorem hiscere potuisse et supervacaneam defensionem Pauli fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 451:1)
cum autem quaeritur quale quid sit, aut simpliciter quaeritur aut comparate simpliciter:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 2:1)
Igitur esse quid est quando est, necesse est, et non esse quod non est quando non est necesse est. Sed non ideo simpliciter dici quia necesse sit. Non enim sic determinata necessarii praedicatio simplicem infert, ut quia videlicet necesse est esse dum est, deo concedi oporteat ut et simpliciter dicatur, quia necesse est esse, hoc est omnino inevitabile quin sit. Ex quo quidem tanti philosophi tanto documento et rationabili, illud supra memoratum, quod de divina providentia objici solet, facile refelli potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION