라틴어 문장 검색

Adfatim est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3133)
(Servvs) Aliorum affatim est qui faciant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 117)
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3157)
id modo videndum est, ut materies suppetat scutariis, si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1124)
Quin omini omnes suppetunt res prospere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 312)
dum tu illi quod edit et quod potet praebeas, suo arbitratu adfatim cottidie, numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit, facile adservabis, dum eo vinclo vincies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 19)
* * * * * * adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint, quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 15)
quod agat aegre suppetit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 283)
Satvrio Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo perennitatique adeo huic, perpetuo cibus ut mihi supersit, suppetat, superstitet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 11)
quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim, neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 298)
Vtinam quae dicis dictis facta suppetant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 1173)
Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3266)
confugiam huc, ita res suppetit subit *
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 465)
Bene hercle nuntias, deosque oro ut vitae tuae superstes suppetat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 236)
Quamquam tibi suscensui, miseria uni quidem hominist adfatim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 2133)

SEARCH

MENU NAVIGATION