라틴어 문장 검색

"Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris fessa ministeriis mulces reparasque labori, somnia, quae veras aequent imitantia formas, Herculea Trachine iube sub imagine regis Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 70:1)
una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:2)
Sicut Episcopi Africae Australis dixerunt, “talenta et implicatio omnium necessaria sunt ad damnum reparandum abusu humano creationi Dei allatum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:7)
tempore nec senior Pater est, nec numine maior, nam sapiens retro semper Deus edidit ex se, per quod semper erat, gignenda ad saecula verbum, edere sed verbum Patris est, at cetera verbi, adsumptum gestare hominem, reparare peremptum, conciliare Patri, dextraque in sede locare.
(프루덴티우스, Apotheosis, Hymnus de trinitate4)
quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hausit, quod truncavit edax senium populante veterno, omne revertenti reparata in membra redibit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3369)
viscera mortua quin etiam post obitum reparare datur, eque suis iterum tumulis prisca renascitur effigies, pulvereo coeunte situ.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum55)
"qui potui formare novum, reparabo peremptum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 265)
corpora tantum gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2290)
premant Calenam falce quibus dedit fortuna vitem, dives ut aureis mercator exsiccet culillis vina Syra reparata merce, dis carus ipsis, quippe ter et quater anno revisens aequor Atlanticum inpune.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 314)
quae generosius perire quaerens nec muliebriter expavit ensem nec latentis classe cita reparavit oras.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 375)
sed bellicosis fata Quiritibus hac lege dico, ne nimium pii rebusque fidentes avitae tecta velint reparare Troiae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 312)
damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 76)
'Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti responde, quibus amissas reparare queam res artibus atque modis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.1)
cum praesertim reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore uno perseverare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:4)
namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION