라틴어 문장 검색

- Verba uncis seclusa mihi aeque ac Targae suspecta sunt, et quia desunt etiam apud Galenum loco in textu laudato, et quia interpretatio minus recta videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).833)
Ergo si plenior aliquis, et speciosior, et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 1:4)
nam et liene affecto, et in totius corporis malo habitu fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 15:6)
mina affecto, vix fieri potest, ut gluten, quo vinctus est pilus, non resolvatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 24:5)
adfectant alii quidquid fingique laborant, hoc donat natura tibi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:207)
splendet Tartareo furialis mensa paratu caede madens, atrox gladio, suspecta veneno.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:114)
felix Elysiisque plagis et carmine dignus, qui male suspectam nobis impensius arsit vel leto purgare fidem;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:233)
namque videbatur tenebroso obtecta recessu carceris et saevis Proserpina vincta catenis, non qualem Siculis olim mandaverat arvis nec qualem roseis nuper convallibus Aetnae suspexere deae:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:32)
cum subito (dubium quonam monstrante latebras rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:125)
consilio stetit ira minor, ne territus ille te duce suspecto Martis graviore paratu aut in harenosos aestus zonamque rubentem tenderet aut solis fugiens transiret in ortus missurusve sibi certae solacia mortis oppida dirueret flammis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:174)
Summum enim columen adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:3)
Si vero etiam praegelida frigora regionis eius suspecta erunt, aliquid fimi, vel, si est commodius, columbini stercoris, aut in hunc usum praeparatae veteris urinae senos sextarios, antequam vitem adobruas, radicibus superfundes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 3:3)
neque provinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et avaritiam magistratuum, invalido legum auxilio quae vi ambitu postremo pecunia turbabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 2장2)
propius vero Tiberium ac Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis, suspecti et invisi iuvenis caedem festinavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장6)
' commotis per haec mentibus et inter se suspectis, tironem a veterano, legionem a legione dissociant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION