라틴어 문장 검색

Ac si iam placet omnis artis oratori subiungere, tolerabilius est sic potius dicere, ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse ieiuna atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum iucunda quadam varietate, sit boni oratoris multa auribus accepisse, multa vidisse, multa animo et cogitatione, multa etiam legendo percucurrisse, neque ea ut sua possedisse sed ut aliena libasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 218:1)
quaero igitur, quid adiuverit oratorem in his causis iuris scientia, cum hic iuris consultus superior fuerit discessurus, qui esset non suo artificio, sed alieno, hoc est, non iuris scientia, sed eloquentia, sustentatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 238:3)
[Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, repudiatur];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 157:1)
sunt enim laudanda, si modo contra alienam potentiam non pro sua suscepit eas actiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 8:4)
nihil enim abs te umquam, quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus, postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 53 1:4)
Oportet enim omnia aut ad alienum arbitrium aut ad suum facere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 2:1)
Hos ego viscatis hamatisque muneribus non sua promere puto sed aliena corripere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 2:1)
utra sit autem harum via utilior, cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus, quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid supra spem aut exspectationem, praecipue quod aliena potius causa quam sua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 204:1)
At is, qui defert, agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iureiurando stari quam suo mavult.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 28:1)
sed simulatio est opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:3)
velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 131:1)
sicut corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit concessa , . quid enim, inquiunt, attinet circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 207:1)
rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장3)
Hoc facit Bassus noster et eo animo vultuque finem suum spectat, quo alienum spectare nimis securi putares.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 3:4)
Tunc enim ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION