라틴어 문장 검색

non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam versusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coëuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime volvant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 66:1)
nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 128:3)
inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 135:5)
quae vitiose dixeris, non utique et scripto peccant - illud prius adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono contineri?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 154:5)
tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 158:1)
plus exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in versus inciderunt, ut divisio europa Asia et ei contrarium vitium, quod συναίρεσιν et συναλοιφη`ν Graeci vocant, nos complexionem dicamus, qualis est apud P. tum te flagrant deiectum fulmine Phaethon.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 165:2)
nam si esset prosa oratio, easdem litteras enuntiare veris syllabis licebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 166:1)
praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut Italiam fato profugus, seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias, extra carmen non deprehendas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 166:2)
aut flexa pro gravi, ut Appi circumducta sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 171:2)
namque in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eae sunt in verbo sole sive ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 178:1)
ea vero, quae sunt syllabae unius, erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua vox sine acuta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 179:3)
inde castorem media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima positio in easdem quas castor litteras exit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 208:2)
nam si ut maecenas, sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed tis syllaba terminarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 210:1)
inde olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis insequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 210:2)
comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 225:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION