라틴어 문장 검색

est evidens probatio, ideoque apud Geometras γραμμικαι` ἀποδείξεισ dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua diximus enthymema syllogismo distare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 101:1)
nam et epichirema syllogismi pars est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 101:2)
quorum omnium tractatus versatur in syllogismis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 182:5)
proximas exempli vires habet similitudo, praecipue illa, quae ducitur citra ullam translationum mixturam ex rebus paene paribus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 242:1)
ultima est actionis controversia, cum defendendi negandive non est locus, id est translatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 296:4)
ita est ille imperfectus syllogismus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 351:1)
epichirema autem nullo differt a syllogismis, nisi quod illi et plures habent species et vera colligunt veris, epichirematis frequentior circa credibilia est usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 363:1)
syllogismus talis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 374:1)
argentum autem legavit, igitur et pecuniam, quae est in argento, legavit, habet formam syllogismi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 375:2)
namque ego, ut in oratione syllogismo quidem aliquando uti nefas non duco, ita constare totam aut certe confertam esse aggressionum et enthymematum stipatione minime velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 376:2)
nam et saepe plurimum lucis adfert ipsa translatio, cum etiam iuris consulti, quorum summus circa verborum proprietatem labor est, litus esse audeant dicere, qua fluctus eludit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 383:2)
quanquam hic ludus per translationem dictus est, magistri per ambiguitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 160:4)
adhuc est subtilior illa ex simili translatio, cum, quod in alia re fieri solet, in aliam mutuamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 170:1)
ideoque etiam in hos, qui citra scriptum sunt, status visa est cadere translatio Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si Gracchus reus foederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videretur, missum se ab imperatore suo diceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 177:3)
syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION