라틴어 문장 검색

quorum siquis, ut est, vitarat funera leti, ulceribus taetris et nigra proluvie alvi posterius tamen hunc tabes letumque manebat, aut etiam multus capitis cum saepe dolore corruptus sanguis expletis naribus ibat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:12)
Est et in descriptione languoris habitus, ut est tota descriptio pestilentiae apud Thucydidem, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 3:1)
atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:3)
riguere comae, gressusque coercens Languor in extrema tenuit vestigia ripa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:24)
Caesar ut acceptum tam prono milite bellum, Fataque ferre videt, ne quo languore moretur Fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes Evocat, et Romam motis petit undique signis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:62)
Cernit tabe iecur madidum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:54)
Cum iam tabe fluunt, confusaque tempore multo Amisere notas, miserorum dextra parentum Colligit, et pavido subducit cognita furto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:73)
Pro lucri pallida tabes!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:56)
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis Infundas aconita palam, Romana iuventus Non decepta bibet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:38)
gravis hinc languore profundi Obsessis ventura fames.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:34)
Corpora dum solvit tabes, et digerit artus, Traxit iners coelum fluidae contagia pestis Obscuram in nubem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:38)
Nec medii dirimunt morbi vitamque necemque, Sed languor cum morte venit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:44)
Ast ubi servantur saxis, quibus intimus humor Ducitur, et tracta durescunt tabe medullae Corpora;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:17)
Cernit propulsa cruore Flumina, et excelsos cumulis aequantia colles Corpora, depressos in tabem spectat acervos, Et Magni numerat populos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:39)
tabesne cadavera solvat, An rogus, haud refert:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION