라틴어 문장 검색

Itaque si quis ad mechanica sit magis aptus et paratus, atque sagax ad venanda opera ex conversatione sola cum experimentis, ei permittimus et relinquimus illam industriam, ut ex historia nostra et tabulis multa tanquam in via decerpat et applicet ad opera, ac veluti foenus recipiat ad tempus, donec sors haberi possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:1)
Occurret etiam alicui proculdubio, postquam ipsam historiam nostram et inventionis tabulas perlegerit, aliquid in ipsis experimentis minus certum, vel omnino falsum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:1)
Tam enim historiam et tabulas inveniendi conficimus de ira, metu, et verecundia, et similibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:5)
Itaque formandae sunt tabulae et coordinationes instantiarum, tali modo et instructione ut in eas agere possit intellectus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 34:2)
Hanc tabulam essentiae et praesentiae appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 68:1)
Hanc tabulam declinationis, sive absentiae in proximo, appellare consuevimus
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 71:2)
Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum de Frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:7)
Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 112:5)
Tabula Graduum sive Comparativae in Calido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 139:1)
Sed hoc pertinet ad Tabulam Graduum in Frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:7)
Quam inopes simus historiae quivis facile advertet, cum in tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adjecta dubiae fidei et auctoritatis nota), saepenumero etiam hisce verbis, fiat experimentum, vel inquiratur ulterius, uti cogamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 184:1)
Atque opus et officium harum trium tabularum Comparentiam instantiarum ad intellectum vocare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:1)
Jam vero proponendum est exemplum exclusionis sive rejectionis naturarum, quae per tabulas comparentiae reperiuntur non esse ex forma calidi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:1)
illud interim monendo, non solum sufficere singulas tabulas ad rejectionem alicujus naturae, sed etiam unamquamque ex instantiis singularibus in illis contentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:2)
Sed nihilominus quandoque perspicuitatis causa, et ut usus tabularum clarius demonstretur, exclusivam duplicamus aut repetimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION