라틴어 문장 검색

Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter, quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:1)
Taedae quoque iure coissent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:4)
sed longe cunctis longeque beatior illa, siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 31:3)
taedas Hymenaeus Amorque praecutiunt, largis satiantur odoribus ignes, sertaque dependent tectis et ubique lyraeque tibiaque et cantus, animi felicia laeti argumenta, sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 74:4)
Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 43:4)
Exigit alma Ceres, nata secura recepta, quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 56:1)
scilicet alma Themis non talia liquit inulta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:2)
Protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni imperat et positis inimicos admovet ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:5)
coniugium pactaeque exspectat tempora taedae quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:3)
Sed iam consumpserat omnem materiam ficti, dilataque tempora taedae institerant, unusque dies restabat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:4)
Sacris offensa nefandis ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat deserere alma Venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:6)
Pro quanta potentia regni est, Venus alma, tui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:7)
Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas verterat in vultus, illum fontana petebant numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae finitimosque lacus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 42:6)
Me tamen armiferae servatum cura Minervae fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris pellor, et antiquo memores de vulnere poenas exigit alma Venus, tantosque per alta labores aequora sustinui, tantos terrestribus armis, ut mihi felices sint illi saepe vocati, quos communis hiems importunusque Caphereus mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 56:8)
E quibus alma parens unius viribus usa stuppea praerupit Phrygiae retinacula puppis fertque rates pronas medioque sub aequore mergit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION