라틴어 문장 검색

Cum haec negotia inter regem et patriarcham agerentur, isto negante pecuniam, illo autem pecuniam aut milites requirente, quidam Christianus, legatus Rotgeri fratris Boemundi, profectus de Apulia, coram rege astitit, qui talentum auri mille byzantiorum ante paucos dies patriarchae se attulisse contestatus est in audientia totius Ecclesiae, ut illud pro [0678B] peccatis suis, et pro requie animae ipsius suorumque, et aequa et fideli portione inita divideret, unum videlicet in oblatione Dominici sepulcri ad usus fratrum, Deo inibi famulantium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:1)
Haec patriarcha, avaritia excaecatus, omnia soli sibi restituit, et nihil de talento his vel illis, sicut injunctum vel dispositum cum eo fuerat, distribuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:4)
et adhuc recentium laborum circa Baruth immemores, viam Rohas in initio mensis Junii insistunt in [0684D] galeis et loricis, in cuneis septingentorum equitum electorum, in manu trecentorum peditum, arcu et lancea apprime valentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:2)
Turcis post tam cruentam caedem in terram Edessae revertentibus, Baldewinus de Burg, qui regem cum trecentis equitibus sequebatur, illis obviam factus, nequaquam divertere valens, bellum cum eis committere praesumpsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:1)
caeteri armis et sagittis conglobati milites trecenti, equo et pede per montana descenderunt, quo Ascalonitarum via adfutura erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:4)
trecentos vero ex suis viros militares et belligeros cum ammiraldo Ascalonem descendere, urbem intrare, et ejus turres obtinere, et universos cives regi subjugare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:7)
Rex, videns illorum redeundi constantiam, trecentis ascitis militibus, viam cum eis usque ad montana Sur tenuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:2)
quos impii carnifices insecuti, trecentos in ore gladii peremerunt, sexaginta captivos tenuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:3)
Cui de suo mille talenta commisit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:5)
Qui talem censum invenit, reddat et absquealiquo forisfacto centum talenta inde habeat!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:7)
Reddamus censum, et absque aliquo peccato centum talenta indehabebimus!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:9)
Hoc prava intentione dicebat, ut pauperihomini talenta non redderet promissa.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:17)
Orex, sume censum et da ex eo pauperi centum talenta, et quod remanseritserva donec veniat qui censum interroget, quia non est hic, cuius istecensus sit;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:39)
siquidem trecentorum cubitorum longitudinem, et quinquaginta cubitorum altitudinem, et triginta cubitorum altitudinem servandam esse praescripsit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:13)
Et facies arcam trecentorum cubitorum longitudine, et quinquaginta cubitorum latitudine, et triginta cubitorum altitudine, addidit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION