라틴어 문장 검색

Seminis1 modii novem vel decem totidem operas quot tritici modii quinque postulant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 1:4)
Quae nos ratio docet sufficere posse iugum bovum tritici centum viginti quinque modiis totidemque leguminum, ut sit in assem autumnalis satio modiorum ducentorum quinquaginta, et posthac nihilo minus conserantur trimestrium modii quinque et septuaginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 7:3)
Quemnam igitur existimas vitium numerum intra tantundem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 7:1)
Nam maximae arbori, ut tantundem aquae misceatur,urna abunde erit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 16:5)
Eae probantur maxime ex milio, tum ex hordeo, mox etiam ex tritico.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 3:4)
Maxime tamen habetur salutaris amurca, si tantundem aquae misceas, et ea pecus insuescas;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 4:1)
Tunc panacis et eryngii radices faeniculi seminibus miscendae, et cum fricti ac moliti tritici farina candenti aqua conspergendae, eoque medicamine salivandum aegrotum pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 2:3)
Tunc paribus casiae myrrhacque et thuris ponderibus, ac tantundem sanguinis marinae testudinis miscetur potio cum vini veteris sextariis tribus, et ita per nares infunditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 3:1)
Si sanis 3 est macies, celerius torrefacto tritico, quam hordeo reficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 1:1)
Cum effetae loca genitalia tumebunt, aut secundae non responderat, defruti sextarius, vel cum id defuerit, boni vini tantundem faucibus infundatur, et naturalia ceroto liquido repleantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 4:1)
Si scabies infestabit, gypsi et sesami tantundem contento, et cum pice liquida permisceto, vitiosamque partem linito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 2:4)
Ubi vero ea est carior, excreta tritici minuta commode dantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 1:3)
Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 25:2)
Commodissima cibaria putantur vicia, vel ervum, tum etiam lenticula, miliumque et lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 6:2)
nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION