라틴어 문장 검색

namque de tegulis aut tignis aut asseribus mutandis non est eadem cura quemadmodum de his, quod ea, quamvis sunt vitiosa, faciliter mutantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장24)
Sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장31)
deinde insuper erectae mammatae tegulae ab imo ad summum ad parietem figantur, quarum interiores partes curiosius picentur, ut ab se respuant liquorem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장10)
qui enim vestrum domos supra tegularum tecta potest habere aut columnas seu fastigiorum explicationes?
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장19)
haec enim supra contignationes ponuntur, non supra tegularum tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장20)
in eos pilam plumbeam per lineam demittendam curavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장15)
In pulvere sulphuris solius immissi in sclopetum cum pila, et admoto igne, non emittitur pila;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:14)
16. "Rex excelse et potens, celsitudo vestra, et proceres hi vestri qui asdunt, benigne (si placet) aures praebeatis tragicae narrationi adolescentis qui iure debuerat pilam regni in manu sua gestare, sed fortunae iniquitate factus est ipse pila de calamitate in calamitatem, et de regione in regionem iactatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION