라틴어 문장 검색

Nam quando fratres sui corpus ipsius post multos sepulturae annos incorruptum reppererunt, tulerunt partem de capillis, quam more reliquiarum rogantibus amicis dare, uel ostendere in signum miraculi possent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].8)
et tanti apud eum habitus est, ut ipsum in concilio, quod congregarat, episcoporum, quasi uirum incorruptae fidei, et animi probi residere praeciperet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:14)
quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 8:1)
suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 194:1)
cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 359:1)
eventus eorum comitiorum docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 72:1)
alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex antique praeter sonum linguae, nec eum incorruptum, retinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 380:1)
non equidem, si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 322:2)
frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 269:1)
Attali regis legatus naves captivosque quae ad Chium navali proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum quae spoliasset evastassetque, pro incorruptis restitui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 425:1)
et erat dicacior natura quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 440:2)
huius fratris filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus incorruptus permanserat, eique ea fides nequaquam amicum Persea inimicissimum fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 624:1)
Eadem ratione vaccinium temperantes et lacte miscentes purpuram faciunt elegantem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장3)
item fervidum emittit in superiora loca vaporem, et ita, si qui in is locis, qui sunt supra, fontes dulcis aquae nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter venas et ita profluunt incorrupto sapore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION