라틴어 문장 검색

Dux autem Godefridus virtutem et constantiam illorum nimium adversus se videns excrevisse, statim cum ingenti manu suorum per portam processit adversus hostes, ut tentoria, quae a foris extra muros locata erant, invaderet ac terreret, Turcosque inde expugnatos arceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:1)
Sed ecce Turci exsurgunt in occursum ducis ad defendenda tentoria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:2)
Sic duce fugato et retruso, plurimisque suis in porta attritis, Turci a praesidio et a porta praesidii erumpentes, eo quod adversus ducem praevaluissent, per semitas notas et vallem perplexam accedentes in moenia, subita vociferatione Christianos vagantes incurrebant, sagitta in impetu laedentes, et sine mora ad arcem et montana recurrentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:5)
Sed pabulo herbarum in collibus minime reperto quod equis eorum sufficeret, castra amoverunt, et vadum fluminis Farfar transeuntes, longe ab urbe, spatio semimilliaris tentoriis positis consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:5)
- Ubi Corbahan hos et illos per singulas portas distribuit, et Tankradus moenia oppugnantes aggreditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 63:3)
Sic ex omni parte locata obsidione, et paucis diebus transactis, quadam luce clarissima aliqui Turcorum milites e castris procedentes, et ad moenia Antiochiae equo advolantes, sagitta et arcu corneo Gallos provocant, sperantes pari successu praevalere, quo antea in Rotgeri decollatione gloriati sunt, et insigni fama in castris Corbahan praeire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 64:1)
Quapropter amplius et validius in assultu moenium desudantes, ab equis descenderunt, ut liberius et sine laesione equorum in muro stantes expugnarent, et nunc pedites facti, facilius peregrinis jacula intorquerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 64:2)
Sed vallum dirutum et munimen praesidii combustum reperientes, delusi et frustrati ad tentoria sua repedaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:2)
Post aliquot dies, postquam Corbahan firmavit [0499B] obsidionem in circuitu Antiochiae, et omnem exitum ac introitum urbis clauserat, populumque Dei diversis assultibus vexaverat, cibosque inferri omni parte interdixerat, clade longaque abstinentia et bellico labore Christiani afflicti et fessi, minus vigiles esse coeperunt in tuitione urbis et moenium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:1)
Hunc praedicti principes in hac fortitudine armatorum virorum, equorum atque in copiis cibariorum, tentoriorum, mulorum ac camelorum invenerunt et cum eo novum exercitum Gallorum, circiter quadraginta millia, per longam hiemem congregatum, Tatinum quoque truncatae naris, qui similiter timore attonitus, in falsa fide a sociis recesserat ad ipsum imperatorem, propter promissum auxilium legationem laturus, quam minime fideliter peregit, non ultra [0503C] Antiochiam reversus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:3)
Tantus ergo rumor imperatoris regressi, et sui exercitus [0504A] dispersi, moenia Antiochiae transvolans, peregrinorum corda magno dolore infixit, et multum andaciae ab eorum excussit animis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:3)
Sine mora injuncta sibi legatione a duce Godefrido, Boemundo et aliis principibus, Petrus praedictus statura pusillus, sed meritis magnus, ad tentorium Corbahan, in medio gentilium iter praesumens, Deo protegente solus pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 88:3)
Catenarum, vinculorum, laqueorum ex funibus et ferro coriisque taurinis et equinis diversa genera ibidem in tentoriis reperta sunt ad vinculandos Christianos:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:6)
Habebat idem mirabile tentorium vicos a se defluentes, in quibus duo hominum millia spatiose habitasse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:8)
Accepta hac victoria in campo Antiochiae, magnae et regiae civitatis Syriae, episcopus Podiensis et caeteri principes, a fuga et caede exercitus Corbahan reversi in praefatae urbis moenia, basilicam B. Petri [0513B] apostoli, quam Turci suis sacrilegis ritibus profanaverant, ab omni inquinamento mundantes, altaria sancta, quae subversa erant, in omni honestate reaedificaverunt, imaginem vero Domini nostri Jesu Christi et figuras sanctorum, quas in modum viventis personae obcaecatas et obductas coemento obscuraverant, summa reverentia renovabant, cultores catholicos in exsequendis ibidem divinis mysteriis restituentes in omni clero tam Graecorum quam Latinorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION