라틴어 문장 검색

Custodem protinus Ursae aspicies geminos exeruisse pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권91)
tunicarum vincla relaxat, ut posset magnas exeruisse manus, fregerat armillas non illa ad brachia factas, scindebant magni vincula parva pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권211)
ensibus exertis bellica laeta dea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권524)
Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:7)
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
tamen altior illis ipsa dea est colloque tenus supereminet omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:4)
At ille, scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, huc it et hinc illuc, et in adludentibus undis summa pedum taloque tenus vestigia tingit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:7)
Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo praebentem Phoebo liventia terga draconem, occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, squamigeris avidos figit cervicibus ungues, sic celeri missus praeceps per inane volatu terga ferae pressit dextroque frementis in armo Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:4)
Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo agnovitque deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:3)
Accessi primumque pedis vestigia tinxi, poplite deinde tenus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:8)
Hac Arethusa tenus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:1)
Dumque manu temptat trahere exitiabile telum, altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:17)
At male conceptus sub robore creverat infans quaerebatque viam, qua se genetrice relicta exsereret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:1)
capuloque tenus demisit in armos ensem fatiferum caecumque in viscera movit versavitque manu vulnusque in vulnere fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 50:1)
Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto, iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION