라틴어 문장 검색

haec circum sedes late contexta locavit, vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:5)
quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6420)
'Omnis Aristippum decuit color et status et res,temptantem maiora fere, praesentibus aequum,contra, quem duplici panno patientia uelat, mirabor, uitae uia si conuersa decebit.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1714)
numquid ego a temagno prognatum deposco consule cunnum velatumque stola, mea cum conferbuit ira?
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장38)
vix tamen eripiam, posito pavone velis quinhoc potius quam gallina tergere palatum,corruptus vanis rerum, quia veneat auro rara avis et picta pandat spectacula cauda:
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장14)
mone, si increbruit aura,cautus uti velet carum caput;
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장65)
Ita omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:8)
nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere, quod velatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:5)
Vos dona transmittitis, nos epistulas remittimus gratiarum, ita tamen, ut, quia velatarum virginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam2)
"Meretrix illa in evangelio baptizata lacrimis suis et crine, qui multos ante deceperat, pedes domini tergente servata est."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:51)
Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:3)
stetit ante aram nec turpe putavit pro cithara velare caput dictataque verba pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI208)
quo, si nocturnus adulter tempora Santonico velas adoperta cucullo?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII56)
nulla super nubes convivia caelicolarum, nec puer Iliacus formosa nec Herculis uxor ad cyathos, et iam siccato nectare tergens bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII18)
"hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV19)

SEARCH

MENU NAVIGATION