라틴어 문장 검색

Denique si minimas in partis cuncta resolvi cogere consuesset rerum natura creatrix, iam nihil ex illis eadem reparare valeret propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta, non possunt ea quae debet genitalis habere materies, varios conexus pondera plagas concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:10)
quod nullo facerent pacto, nisi materiai ex infinito suboriri copia posset, unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:6)
Perfacile est animi ratione exsolvere nobis quare fulmineus multo penetralior ignis quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:1)
nam volgo fieri portenta videres, semiferas hominum species existere et altos inter dum ramos egigni corpore vivo multaque conecti terrestria membra marinis, tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras pascere naturam per terras omniparentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:17)
cedit enim rerum novitate extrusa vetustas semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:17)
quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, lumina, pendentes lychni claraeque coruscis fulguribus pingues multa caligine taedae consimili properant ratione, ardore ministro, suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant, instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:5)
nec tamen illud in his rebus mirabile debet esse, quod haec ignis tam certo tempore possint semina confluere et solis reparare nitorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:4)
denique cur nequeat semper nova luna creari ordine formarum certo certisque figuris inque dies privos aborisci quaeque creata atque alia illius reparari in parte locoque, difficilest ratione docere et vincere verbis, ordine cum [videas] tam certo multa creari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:9)
nam neque de caelo cecidisse animalia possunt, nec terrestria de salsis exisse lacunis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:4)
Quin etiam nocturna tibi terrestria quae sunt Lumina, pendentes lychni, Lucretius in primo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 18:3)
Nec reparare novas vires, multumque priori Credere fortunae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:65)
Nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis Desectam timuit, reparatis anguibus, hydram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:35)
latumque per aequor, Ut terrestre, coit, consertis puppibus, agmen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:76)
Hae facient dextrae, quidquid non expleat aetas Ulla, nec humanum reparet genus omnibus annis, Ut vacet a ferro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:36)
Noto reparandum est litore bellum Accipe templorum cultus, aurumque deorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION