라틴어 문장 검색

non me fremitus salutantium nec anhelans libertus excitet, nec incertus futuri testamentum pro pignore scribam, nec plus habeam quam quod possim cui velim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 6:1)
quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 4:2)
si displicuit sententia, fremitu aspernantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:1)
Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu cantuque et clamoribus dissonis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 1:1)
Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis et vocibus in urbem usque resonantibus, egressum interim Galbam et foro adpropinquantem adsecutus erat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장1)
quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum et minas ausae initium erumpendi circumspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장4)
fremitu et clamore ceteros aspernantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장9)
Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques adventare hostis, praegredi paucos, motum fremitumque late audiri nuntiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장1)
sed Ptolemaeus, ut sunt ingenia regum, pronus ad formidinem, ubi securitas rediit, voluptatum quam religionum adpetens neglegere paulatim aliasque ad curas animum vertere, donec eadem species terribilior iam et instantior exitium ipsi regnoque denuntiaret ni iussa patrarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장9)
itaque omnibus insciis eo, ubi erat rex, venit posteroque die Thuyn, hominem maximi corporis terribilique facie, quod et niger et capillo longo barbaque erat promissa, optima veste texit, quam satrapae regii gerere consuerant, ornavit etiam torque atque armillis aureis ceteroque regio cultu;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:2)
itaque cum expectatio aduentus Iubae terribilis esset, conuocatis ad contionem militibus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 66장 1:2)
inquietatus fremitu gratuita in circo loca de media nocte occupantium, omnis fustibus abegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 4:2)
Per haec terribilis cunctis et inuisus, tandem oppressus est amicorum libertorumque intimorum simul et uxoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 1:1)
"Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:5)
Et, hercule, terribilem antea regem et absentia sua ad vanam fiduciam elatum, postquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu ignobilium ferarum, quae strepitu praetereuntium audito silvarum latebris se occulerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION