라틴어 문장 검색

non quod fictarum personarum ludibria ad regnum adipiscendum subornarentur (etenim temporibus antiquis et recentioribus hoc interdum contigerat), neque quod in mentem venire potuisset homini tam vili et abiecto ut tantam rem susciperet et amplecteretur (etenim magnae cogitationes et sublimes quandoque in infimae conditionis homines influunt, praesertim quando inebriati fuerint vulgi sermonibus), sed hoc (inquam) illud est, quod minime videtur probabile, sacerdotem istum, cui omnino ignota erat persona vera ad cuius exemplar persona falsa efformanda essent, ullo modo in animum inducere potuisse ut actorem fabulae suae edocere speraret, vel gestu externo vel in praeteritis vitae suae et educationis actis et accidentibus recensendis, vel in idoneis responsis ad quaestiones quas verisimile erat ei propositas fore, vel similibus, ulla ex parte ad vividum imaginem eius quem personandum susceperat commode exprimere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:4)
Nam (ut apud omnes increbuerat) ad papatum expectandum fatali quodam ludibrio inductus est, scilicet praedictione harioli quiusdam quae talis fuit, successurum Leoni, cuius nomen esset Hadrianus, senem, humili loco natum, sed doctrina et prudentia eminentem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:9)
Hoc facto, Maximilianus (cuius moribus penitus insitum erat ut negotia semper semiperfecta relinqueret, et reliqua imaginatione tantum forti consummaret, tanquam sagittarius malus qui sagittas ad cuspidem usque attrahere non solet, cui etiam tam facile fuisset sponsam suam praesens amplexari quam huiusmodi ludibria instituere) omnia iam pro certis ducens neglexit ad tempus cogitationem de nuptiis, et bello totus incubuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:5)
Quod postquam ad aures Maximiliani pervaeniiset, qui illud nunquam crediderat antequam peractum esset, quique in seipso decipiendo principales semper partes obtinebat (etsi hoc quidem in negotio rex Gallus partus secundas eleganter sistineret) at cogitationibus suis sursum deorsum agitans et revolvens quale hoc esset, ut ipse uno icto, duplici autem ludibrio, tam nuptiis propriis quam nuptiis filiae suae deiiceretur (ex quarum utrisque magna sibi et sublimia auguratus est) patientiam omnem amisit, atque abiciens reverentiam illam atque decus quod magni reges (etiam cum sanguis eorum maxime effervescat) mutuo servare debent, regis Gallis personam et facta acerbissimis convitiis proscidit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:3)
Sed ruina huius viri magni (Stanleii scilicet), quo tanta gratia et auctoritae (ut credebatur) apud regem floruerat, atque modus ipse quo rex negotium illud tractavit, unde liquido patebat inquisitionem occultam ei diu antequam in iudicium adductus fuisset incubuisse, simul et caussa propter quam supplicio affectus est, quae vix alia fuit quam quod affirmasset titulum familiae Eboracensis titulo familiae Lancastrensis fuisse potiorum, in quo casu omnes fere includebantur, saltem quoad opinionem internam, hae omnia (inquam) res fuerunt incredibilis terroris universis regis servis et subditis, adeo ut nemo fere tutum se reputaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:7)
23. "Quoniam vero mors aut captivitas praedicti hostis nostri capitalis multae sanguinis effusione parcere possit aliter proculdubio secuturae, si terrore aut promissis compures ex subiditis nostris in partes suas contra nos pertraxerit, quod protinus evitare cupimus (etsi pro certo informemur praedictum hostem nostrum decrevisse iamque in procinctu esse quo e regno aufugiat, magnis thesauris coronae nostrae in exteras partes iamdudum transmissis ut copiosius vitam in exilio sustentare possit) per praesentes edicimus si quis hostem illum nostrum ceperit aut afflixerit (qualiscunque demum fuerint conditionis qui hoc fecerit) eam remuneratum iri mille libris pecuniae in manus suas statim numerandis, atque insuper centum mercis redituum per annum sibi et haeredibus suis concedendis in perpetuum, praeterquam quod Deo et omnibus subditis bonis rem gratiam faciet eiusmodi tyrannum tollendo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 23:1)
Itaque populus Londinensis perpetuo huc illuc cursitabat, alii ad portas, alii ad muros, alii ad littora fluvii, sibi ubique metus et pannicos terrores iniiciendo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:11)
Rex paulo ante constituerant Flammockum et fabrum in Cornubiam remittere, ut ibi in maiorem terrorem supplicio afficerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:6)
Verum sub primum hunc Perkini in scenam conscensum in persona sua nova, sycophantae scilicet et praestigiatoris, deposita persona sua priore quae erat principis, facile quivis existimare poterit quantae irrisioni et ludibrio expositus fuerit, non solum aulicorum verum etiam vulgi, qui circa eum ubique convolabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:4)
Neque tamen caussam iuridica via prosequebantur, aut eos tempore convenienti ad se defendendum producebant, sed in carcere languere permittebant, et diversis artificiis et terroribus plurimas ab illis mulctas et redemptiones extorquebant, quas compositiones et mitigationes vocabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:8)
Praecipuum autem eorum flagellum erat forisfacturae exactae super leges poenales, in quibus processibus nilli pepercerunt neque eminentioris ordinis neque inferioris, neque distinguendo num lex possibilis fuerit an impossibilis, in usu aut obsoleta, sed statuta omnia tam antiqua quam nova tanquam rastris percurrendo, etsi complura ex illis magis in terrorem condita esset quam ut summo iure ageretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:2)
Quod si quis etiam de vermi verbum aliquod injecisset, ludibrio certe futurus fuisset, ut qui novas aranearum operas somniaret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:5)
Hominibus profecto magno iudicio praeditis ludibrio sunt audaces, imo et apud ipsum vulgus audacia aliquid habet ridiculi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:34)
Inde fit ut importuna et morosa moris retentio res turbulenta sit, aeque ac novitas, et qui vetera superstitiose nimis reverentur cedant in praesentis seculi ludibrium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:14)
Praecipue in legibus poenabilus curae iis esse debet ne quae in terrorem latae sunt vertantur in rigorem, neve in populum superinducant imbrem illum de quo Scriptura pluet super eos laqueos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION