라틴어 문장 검색

idem prope modum, quod micare, quod talos iacere, quod tesseras, quibus in rebus temeritas et casus, non ratio nec consilium valet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 126:3)
cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, Batonius e navi recta ad me venit domum Ephesi et epistulam tuam reddidit pridie Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 8 2:1)
calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 1:1)
neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 1:4)
tunc querimur crassus calamo quod pendeat umor, nigra set infusa vanescit sepia lympha;
(페르시우스, 풍자, satire 310)
"An tali studeam calamo?"
(페르시우스, 풍자, satire 314)
Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatissimam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:3)
Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram venierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum putavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:7)
Concepit nam terra sonos calamique loquentes incinuere Midam, qualem narraverat index.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 13:6)
"Marmore Sicanio struxi tibi, Delphice, templum et levibus calamis candida verba dedi.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 21:2)
Ioculare tibi videtur, et sane levi, Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.1)
parva monere pudet, talorum dicere iactus ut sciat, et vires, tessera missa, tuas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 71:4)
hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos, haec viget in nostris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 813)
vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 121)
sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt, sunt quibus e ramis frondea facta casa est, pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, desuper extentas imposuere togas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권347)

SEARCH

MENU NAVIGATION