라틴어 문장 검색

Ergo nec argenti sex scripula Septiciani Missa nec a querulo mappa cliente fuit, Antipolitani nec quae de sanguine thynni Testa rubet, nec quae cottana parva gerit, Nec rugosarum vimen breve Picenarum, Dicere te posses ut meminisse mei?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVIII2)
Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae Gracilesque ligulae cereique chartaeque Et acuta senibus testa cum Damascenis, Praeter libellos vernulas nihil misi, Fortasse avarus videar aut inhumanus, Odi dolosas munerum et malas artes:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVIII1)
Ille fide summa testae sua vina remensus Reddidit oenophori pondera plena sui.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXIX2)
Tam male Thais olet, quam non fullonis avari Testa vetus, media sed modo fracta via, Non ab amore recens hircus, non ora leonis, Non detracta cani transtiberina cutis, Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo, Amphora corrupto nec vitiata garo.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII1)
Parvaque cum canis venerunt cottana prunis Et Libycae fici pondere testa gravis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII4)
Nec facili pretio, sed quo contenta Falerni Testa sit aut cellis Setia cara suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVI3)
In quo ruta facit nemus Dianae, Argutae tegit ala quod cicadae, Quod formica die comedit uno, Clusae cui folium rosae corona est;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII4)
Hinc cellarius experitur artes, Ut condat vario vafer sapore In rutae folium Capelliana.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI6)
Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo Utilis, et porris fila resecta suis, Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto, Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LII6)
fateor, lautissima, sed cras Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil, Quod sciat infelix damnatae spongia virgae Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII4)
Uncto Corduba laetior Venafro, Histra nec minus absoluta testa, Albi quae superas oves Galaesi Nullo murice nec cruore mendax, Sed tinctis gregibus colore vivo:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXIII1)
Si spumet rubra conchis tibi pallida testa, Lautorum cenis saepe negare potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, VII Faba1)
Si non ignotast docti tibi terra Catulli, Potasti testa Raetica vina mea.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, C Panaca1)
Hanc tibi Cumano rubicundam pulvere testam Municipem misit casta Sibylla suam.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXIV Patella Cumana1)
cerealiaque arma fugiens vilia ad generalitatem transiit propter carminis dignitatem et rem vilem auxit honestate sermonis, ut alibi, ne lucernam diceret, ait testa cum ardente viderent scintillare oleum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1773)

SEARCH

MENU NAVIGATION