라틴어 문장 검색

Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장10)
Eadem viridis aut viscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장29)
durae mammae sanum illud esse testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장47)
Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem venturum esse testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장71)
At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장81)
Ubi vero febris fuit ac decrevit, expectare oportet, num tempora partesve corporis aliae paulum madescant, quae sudorem venturum esse testentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장32)
Sed id saepe commode respondere experimenta testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장34)
testaturque non solium alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장253)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장283)
Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, sive intestinum sive omentum est, delabatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장33)
atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam conpellere, eamque urina reddita recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장10)
Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in vesicam conpellere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장128)
quo fit, ut et imus venter in conspectu medici sit et infans ad os volvae conpellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장5)
quo fit, ut illud caput ad os volvae conpellatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장37)
Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusve intrando vel in summo cariem esse vel altius descendisse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION