라틴어 문장 검색

Non illos citharae, non illos carmina vocum longave multifori delectat tibia buxi, sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi materia est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:5)
tibia funeribus convenit ista meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 126)
arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)
Loquela ipsa, voces quibus nostram interpretamur vitam nostramque realitatem, ad nos per alios pervenit, in viva aliorum servata memoria.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:13)
hoc conluctantis tractarunt bracchia Iacob, ipse dator legis divinae accedere coram iussus, amicitiae conlato qui stetit ore comminus et sacris coniunxit verba loquellis, carnis in effigie Christum se cernere sensit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 312)
omnia percurrit naturae munia pronae, ut sursum Patris in gremium replicata reportet mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus, haec fore cum veterum cecinissent organa vatum, nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella experti, heroum tandem intelleximus orsa priscorum et viso patefacta oracula Christo, haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 375)
plaeetne credere et angelicis aurem reserare loquellis?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3189)
adde et distinctum quem musica tibia flatum concipit:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3275)
resultat ecce caelo spiritus et serit loquellam, quae cunctos tremefecit audientes:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.49)
"hanc nempe factor vertere, ut libet, potest positasque leges texere ac retexere, linguam loquella ne ministram postulet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1396)
"habet usitatum munus hoc divinitas quae vera nobis colitur in Christo et Patre, mutis loquellam, percitum claudis gradum, surdis fruendam reddere audientiam, donare caecis lucis insuetae diem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1401)
MODOS FECIT FLACCUS CLAUDII, TIBIIS SARRANIS.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act introduction, scene production4)
MODOS FECIT FLACCUS CLAUDII FILIUS, TIBIIS PARIBUS DEXTRIS ET SINISTRIS.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act introduction, scene production5)
EGERE L. AMBIVIUS TURPIO L. ATILIUS PRAENESTINUS TIBIIS DUABUS DEXTRIS.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act introduction, scene production3)
ACTA PRIMUM TIBIIS IMPARIBUS;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act introduction, scene production6)

SEARCH

MENU NAVIGATION