라틴어 문장 검색

itemque cetera 'intendit crinitus Apollo arcum auratum, luna innixus, Diana facem iacit a laeva':
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:9)
itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque divino non reducti sumus in patriam sicut non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et curru aurato reportati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 2:2)
ipse vero quem ad modum composito et dilibuto capillo passim per forum volitet cum magna caterva togatorum videtis, iudices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:1)
illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et signa, tabulas, supellectilem et vestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus, sed etiam ad faenus exiguus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:5)
Ex his ijsdem & Lege tertia D. Christopherus Wrennus Eques auratus, Johannes Wallisius S.T.D. & D. Christianus Hugenius, hujus aetatis Geometrarum facile Principes, regulas congressuum & reflexionum duorum corporum seorsim adinvenerunt, & eodem fere tempore cum Societate Regia communicarunt, inter se (quoad has leges) omnino conspirantes;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:4)
virtutem videant intabescantque relicta, anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci, et magis auratis pendens laquearibus ensis purpureas subter cervices terruit, " imus imus praecipites " quam si sibi dicat et intus palleat infelix quod proxima nesciat uxor?
(페르시우스, 풍자, satire 329)
fames premit advena classes, tigris et aurata gradiens vectatur in aula, ut bibat humanum populo plaudente cruorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:11)
Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe crevit et aurato praecinxit fulgure vultus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:34)
Sunt enim omnes togati et urbani;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 4:1)
Tu pinnas gemma, gemma variante capillos Ibis in auratis aureus ipse rotis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 231)
Virginei crines auro gemmaque premuntur, Et tegit auratos palla superba pedes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1313)
aurata est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 21:4)
ibat odoratis humeros perfusa capillis Maeonis aurato conspicienda sinu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권204)
surgit et aurata vagina liberat ensem et venit in thalamos, nupta pudica, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권503)
Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권525)

SEARCH

MENU NAVIGATION