라틴어 문장 검색

nam parentum iniuriae Uniusmodi sunt ferme, paulo qui est homo tolerabilis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 282)
Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam visa maris facies et non tolerabile nomen, ire volunt, omnemque fugae perferre laborem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:5)
o maior iuvenum, quamvis et voce paterna fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum tolle memor, certis medium et tolerabile rebus recte concedi:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:12)
neque enim tuburchinabundum et lurchinabundum iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec hos lodices, quanquam id Pollioni placet, nec gladiola, atqui Messala dixit, nec parricidatum, quod in Caelio vix tolerabile videtur, nec collos mihi Calvus persuaserit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 262:3)
quae quanquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset utcunque tolerabilis, si eiusmodi praeceptores minus docerent non peius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 35:1)
omnia tamen tolerabilia iis, quibus actionem mutare facile est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 60:1)
tanquam parum sit, si dicatur quid . reor tolerabile, autumo tragicum, prolem dicere inusitatum est, prosapiam insulsum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 89:2)
et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:2)
De timore supervacaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장36)
nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus, illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장16)
Seneca Lucilio suo salutem Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem sine sapientiae studio et beatam vitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem etiam inchoata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 161)
Non de me nunc tecum loquor, qui multum ab homine tolerabili, nedum a perfecto absum, sed de illo, in quem fortuna ius perdidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 3:3)
Sed hos tolerabiles intervalla faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 7:3)
sic nos amantissima nostri natura disposuit, ut dolorem aut tolerabilem aut brevem faceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 7:6)
Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION