라틴어 문장 검색

Quotiens Cyclopum effervere in agros vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:3)
quem super ingens porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant aequora;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:12)
ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis cum properant, alii taurinis follibus auras accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt aera lacu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:8)
iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna iunctaeque Nymphis Gratiae decentes alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum Volcanus ardens visit officinas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 42)
' non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten, Scyllamque, et cum Cyclope Charybdim;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:9)
nam ut omittam, defendere amicos, regere consiliis senatum, populum, exercitum in quae velit ducere, quam sit utile conveniatque bono viro, nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu verbisque, quibus utuntur omnes, tantum adsequi laudis et gloriae, ut non loqui et orare sed, quod Pericli contigit, fulgurare ac tonare videaris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 267:1)
qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 178:3)
sciat se venisse, ubi tonat fulmen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 3:3)
quem super ingens porta tonat caeli.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 33:1)
Nunc parte ab omni, genitor, iratus tona, oblite nostri vindica sera manu saltem nepotes.
(세네카, Hercules Furens 18:1)
Sator deorum, cuius excussum manu utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus, secure regna - protuli pacem tibi, quacumque Nereus porrigi terras vetat, non est tonandum:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:1)
qualis impressa fugax taurus bipenni volnus et telum ferens delubra vasto trepida mugitu replet, aut quale mundo fulmen emissum tonat, sic ille gemitu sidera et pontum ferit, et vasta Chalcis sonuit et voces Cyclas excepit omnis;
(세네카, Hercules Oetaeus 12:16)
iacet Alcides non minor ipso, Creta, Tonante.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:30)
Nunc summe toto Iuppiter caelo tona, intende dextram, vindices flammas para omnemque ruptis nubibus mundum quate.
(세네카, 메데아 9:25)
in me tona, me fige, me velox cremet transactus ignis - sum nocens, merui mori:
(세네카, 파이드라 9:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION