라틴어 문장 검색

Si vero in dispositionem elevationis tante propter peccatum loquentis oblatrarent, legant Danielem, ubi et Nabuchodonosor invenient contra peccatores aliqua vidisse divinitus, oblivionique mandasse. 82.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:13)
Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius ad speculandum et secondario propter hoc ad operandum per suam extensionem. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:2)
Et sicut se habet pars ad totum, sic ordo partialis ad totalem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 6:2)
Ex quo habetur quod bonitas ordinis partialis non excedit bonitatem totalis ordinis, sed magis e converso. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 6:5)
quod esse non potest nisi quando uni principi totaliter subiacet, ut de se patet. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:14)
ergo ad optimam mundi dispositionem requiritur esse Monarchiam sive Imperium. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:6)
scilicet quod ad optimam dispositionem mundi necesse est Monarchiam esse.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:66)
unaqueque res eo facilius et perfectius ad habitum et ad operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem dispositionem;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:20)
Ex quo sequitur quod ad optimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:28)
Nam si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius nostre deviationis, dispositiones hominum et tempora recolamus, non inveniemus nisi sub divo Augusto monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:4)
Dispositionem vero loci subtiliter tangit in quarto, cum introducit Iovem ad Mercurium de Enea loquentem isto modo:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 19:5)
Et ut tales de presenti gignasio totaliter excludantur, est advertendum quod quedam scriptura est ante Ecclesiam, quedam cum Ecclesia, quedam post Ecclesiam. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:21)
Adhuc, cum conferens habeat se per modum agentis et cui confertur per modum patientis, ut placet Phylosopho in quarto ad Nicomacum, non solum ad collationem esse licitam requiritur dispositio conferentis, sed etiam eius cui conf»rtur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:42)
Cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atque avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 10:2)
5. Si quis autem quod de Tuscis asserimus, de Ianuensibus asserendum non putet, hoc solum in mente premat, quod si per oblivionem Ianuenses ammicterent z licteram, vel mutire totaliter eos vel novam reparare oporteret loquelam.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION