라틴어 문장 검색

cum septimus annus transierit puerum, nondum omni dente renato, barbatos licet admoveas mille inde magistros, hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu semper et a magna non degenerare culina.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV3)
Longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 34:1)
transfer item, totidem verbis utare licebit:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:11)
nomina enim quae dativum pluralem in bus mittunt numquam genitivum eiusdem numeri syllaba crevisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut monilibus monilium, sedilibus sedilium, aut una syllaba minus est, ut carminibus carminum, liminibus liminum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 5:2)
in ditione autem Iunonis sunt omnes Kalendae, unde et Varro libro quinto Rerum divinarum scribit Iano duodecim aras pro totidem mensibus dedicatas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 16:4)
Unde putas adrogantissimum illud manasse proverbium quo iactatur totidem hostes nobis esse quot servos?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 13:3)
Numae ordinationem finitimi mox secuti totidem diebus totidemque mensibus, ut Pompilio placuit, annum suum conputare coeperunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 4:1)
Tertio quoque octennio ita intercalandos dispensabant dies, ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, conpensatis viginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum numerum creverant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 13:2)
Quippe significat hic numerus vel totidem plagas mundi vel quattuor vices temporum quibus annus includitur, vel quod duobus aequinoctiis duobusque solstitiis zodiaci ratio distincta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:2)
Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentes, et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:3)
— Et intacta totidem cervice iuvencos.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:4)
— Sulmone creatos Quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Ufens, Viventes rapit, inferias quos immolet umbris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:2)
cui tunc tamen omnis Abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 8:4)
— Non si mihi linguae Centum, atque ora sient totidem, vocesque liquatae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 6:4)
Dum terra fretum, terramque levabit Aer, et longi volvent Titana labores, Noxque diem coelo totidem per signa sequetur, Nulla fides regni sociis, omnisque potestas Impatiens consortis erit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION